BALINGARIA seu BALINGARIUS

BALINGARIA seu BALINGARIUS
BALINGARIA seu BALINGARIUS
navis bellicae species, cunabuli, quod Balinia seu Balingia olim Galli vocabant, formam referens. Thomas Walsinghamus in Richardo II. Tandem pene solus fugiens in balingario, pervenit ad eundem Comitem. Infra, Recepta sunt autem ibi vasa --- 21. cum quibusdam visis eorum, scilicet 4. Bargis et uno Balingario. Alibi, Hostes enim erant 5. vasa bellica, qualia Balingarias appellamus. Idem infra Bargia et 7. Balingariae periclitatae sunt, ante villam de Calesia etc. in LL. Alfonsinis part. 2. tit. 25. lege 7. appellatur Balener, apud Eund.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”